monumenta.ch > Suetonius > bnf8040.152 > bkeCod.16.105r > sectio 10 > csg211.33 > vatVat.lat.186.250 > bnf6387.8 > bnf8907.602 > sectio 97 > bnf8907.604 > csg211.88 > csg95.5 > uwbM.p.th.f.12.16 > 62 > csg899.37 > hlw17.216 > bnf15046.184 > bkeCod.16.54v > 16.5v > bnf15046.302 > bnf6158.37 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 129, 4
Audi quam legem dicat, si nondum intellexisti quia legem modo dicit charitatis; audi Apostolum: Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Qui portant invicem onera sua, nisi qui habent charitatem? Qui non habent charitatem, graves sunt sibi; qui autem habent charitatem, portant se. Laesit te aliquis, petit veniam: si non dimittis, non portas onus fratris tui; si dimittis, portas infirmum. Et tu si forte in aliquam infirmitatem cecideris, quasi homo, oportet ut sic te portet et ille, quemadmodum et tu. Audi quid praecesserit: Fratres, inquit, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Et ne forte quia spirituales monuerat, veluti securi sibi viderentur, continuo subiecit: Intendens teipsum, ne et tu tenteris. Deinde quod commemoravi, subiunxit, Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi : unde dicit, Propter legem tuam sustinui te, Domine. Dicuntur cervi, quando transeunt freta in proximas insulas pascuae gratia, capita super se invicem ponere; et unus, qui ante est, solus portat caput et non ponit super alterum: sed cum et ipse defecerit, tollit se ab anteriore parte et redit posterius, ut et ipse in altero requiescat: et sic portant omnes onera sua, et perveniunt ad quod desiderant; et non patiuntur naufragium, quia quasi navis est illis charitas. Itaque charitas portat onera; sed non timeat ne prematur talibus oneribus: ne peccatis suis unusquisque prematur, attendat. Nam quando portas infirmitatem fratris tui, non te onerant peccata ipsius. Plane si consentias, iam tua te premunt, non alterius. Quisquis enim consenserit peccatori, non alienis, sed suis gravatur. Consensio enim ad peccatum alterius, tuum fit peccatum; et non est quare queraris quod peccata aliena te premant. Dicitur enim tibi: Premunt te, sed tua. Vidisti furem, cucurristi cum eo . Quid est hoc? Pedibus ambulasti ad furlum; imo mente coniunxisti te furi: quod ipsius solum erat, factum est tuum; quia placuit tibi. Si autem displicuerit tibi, et oraveris pro eo, et deprecatus veniam dederis, ut possis libera fronte dicere in precibus tuis, quas tibi Iurisperitus coelestis dictavit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; didicisti portare onera fratris tui; ut et alius portet si qua sunt tua, et fiat in vobis quod ait Apostolus, Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Ita securus cantas quod modo dictum est, Propter legem tuam sustinui te, Domine.